previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

2. SENECA1 : Quaero me hercules iam dudum, Serene, ipse tacitus, cui talem adfectum animi similem putem, nec ulli propius admoverim exemplo quam eorum, qui ex longa et gravi valetudine expliciti motiunculis levibusque interim offensis perstringuntur et, cum reliquias effugerunt, suspicionibus tamen inquietantur medicisque iam sani manum porrigunt et omnem calorem corporis sui calumniantur. Horum, Serene, non parum sanum est corpus, sed sanitati parum adsuevit; sicut est quidam tremor etiam tranquilli maris, utique cum ex tempestate requievit. [2] Opus est itaque non illis durioribus, quae iam transcucurrimus, ut alicubi obstes tibi, alicubi irascaris, alicubi instes gravis, sed illo, quod ultimum venit, ut fidem tibi habeas et recta ire te via credas, nihil avocatus transversis multorum vestigiis passim discurrentium, quorundam circa ipsam errantium viam. [3] Quod desideras autem magnum et summum est deoque vicinum, non concuti. Hanc stabilem animi sedem Graeci euthymian vocant, de qua Democriti volumen egregium est; ego tranquillitatem voco. Nec enim imitari et [p. 214] transferre verba ad illorum formam necesse est ; res ipsa, de qua agitur, aliquo signanda nomine est, quod appellationis Graecae vim debet habere, non faciem. [4] Ergo quaerimus, quomodo animus semper aequali secundoque cursu eat propitiusque sibi sit et sua laetus aspiciat et hoc gaudium non interrumpat, sed placido statu maneat nec adtollens se umquam nec deprimens. Id tranquillitas erit. Quomodo ad hanc perveniri possit, in universum quaeramus ; sumes tu ex publico remedio quantum voles. [5] Totum interim vitium in medium protrahendum est, ex quo agnoscet quisque partem suam ; simul tu intelleges, quanto minus negotii habeas cum fastidio tui quam ii, quos ad professionem speciosam alligatos et sub ingenti titulo laborantis in sua simulatione pudor magis quam voluntas tenet. [6] Omnes in eadem causa sunt, et hi qui levitate vexantur ac taedio adsiduaque mutatione propositi, quibus semper magis placet quod reliquerunt, et illi, qui marcent et oscitantur. Adice eos, qui non aliter quam quibus difficilis somnus est versant se et hoc atque illo modo componunt, donec quietem lassitudine inveniant. Statum vitae suae reformando2 subinde in eo novissime manent, in quo illos non mutandi odium sed senectus ad novandum pigra deprendit. Adice et illos, qui non constantiae vitio parum leves sunt sed inertiae, et vivunt non quo- modo volunt, sed quomodo coeperunt. [7] Innumerabiles [p. 216] deinceps proprietates sunt sed unus effectus vitii, sibi displicere. Hoc oritur ab intemperie animi et cupiditatibus timidis aut parum prosperis, ubi aut non audent quantum concupiscunt, aut non consequuntur et in spem toti prominent ; semper in- stabiles mobilesque sunt, quod necesse est accidere pendentibus. Ad vota sua omni via tendunt et in- honesta se ac difficilia docent coguntque, et ubi sine praemio labor est, torquet illos irritum dedecus, nec dolent prava se sed 3 frustra voluisse. [8] Tunc illos et paenitentia coepti tenet et incipiendi timor subrepit- que illa animi iactatio non invenientis exitum, quia nec imperare cupiditatibus suis nec obsequi possunt, et cunctatio vitae parum se explicantis et inter destituta vota torpentis animi situs. [9] Quae omnia graviora sunt, ubi odio infelicitatis operosae ad otium perfugerunt, ad secreta studia, quae pati non potest animus ad civilia erectus agendique cupidus et natura inquies, parum scilicet in se solaciorum habens ; ideo detractis oblectationibus, quas ipsae occupationes dis- currentibus praebent, domum, solitudinem, parietes non fert, invitus aspicit se sibi relictum. [10] Hinc illud est taedium et displicentia sui et nusquam residentis animi volutatio et otii sui tristis [p. 218] atque aegra patientia ; utique ubi causas fateri pudet et tormenta introsus egit verecundia, in angusto inclusae cupiditates sine exitu se ipsae strangulant. Inde maeror marcorque et mille fluctus mentis in- certae, quam spes inchoatae suspensam habent, deploratae tristem ; inde ille adfectus otium suum detestantium querentiumque nihil ipsos habere, quod agant et alienis incrementis inimicissima invidia. Alit enim livorem infelix inertia et omnes destrui cupiunt, quia se non potuere provehere ; [11] ex hac deinde aversatione alienorum processuum et suorum desperatione obirascens fortunae animus et de saeculo querens et in angulos se retrahens et poenae incubans suae, dum illum taedet sui pigetque. Natura enim humanus animus agilis est et pronus ad motus. Grata omnis illi excitandi se abstrahendique materia est, gratior pessimis quibusque ingeniis, quae occupa- tionibus libenter deteruntur. Ut ulcera quaedam nocituras manus adpetunt et tactu gaudent, et foedam corporum scabiem delectat quicquid exasperat, non aliter dixerim his mentibus, in quas 4 cupiditates velut mala ulcera eruperunt, voluptati esse laborem vexatio- nemque. [12] Sunt enim quaedam, quae corpus quoque nostrum eum quodam dolore delectent, ut versare se et mutare nondum fessum latus, et alio atque alio positu ventilari. Qualis ille Homericus Achilles est, modo pronus, modo supinus, in varios habitus se ipse [p. 220] componens, quod proprium aegri est, nihil diu pati et mutationibus ut remediis uti. [13] Inde peregrinationes suscipiuntur vagae et invia litora 5 pererrantur et modo mari se modo terra experitur semper praesentibus infesta levitas. " Nunc Campaniam petamus." Iam delicata fastidio sunt : " Inculta videantur, Bruttios et Lucaniae saltus persequamur." Aliquid tamen inter deserta amoeni requiritur, in quo luxuriosi oculi longo locorum horrentium squalore releventur: " Tarentum petatur laudatusque portus et hiberna caeli mitioris et regio vel antiquae satis opulenta turbae." Nimis diu a plausu et fragore aures vacaverunt, iuvat iam et humano sanguine frui : " Iam flectamus cursum ad urbem."6 Aliud ex alio iter suscipitur et spectacula spectaculis mutantur. Ut ait Lucretius : [14]
Hoc se quisque modo semper fugit.
Sed quid prodest, si non effugit ? Sequitur se ipse et urget gravissimus comes. [15] Itaque scire debemus non locorum vitium esse quo laboramus, sed nostrum ; infirmi sumus ad omne tolerandum, nec laboris patientes nec voluptatis nec nostri nec ullius rei diutius. Hoc quosdam egit ad mortem, quod pro- posita saepe mutando in eadem revolvebantur et non [p. 222] reliquerant novitati locum. Fastidio esse illis coepit vita et ipse mundus, et subit illud tabidarum de- liciarum : " Quousque eadem ? "

1 Seneca added by Haase.

2 reformando Koch : formando A.

3 sed added by Haase.

4 in quas A: in quis Lipsius.

5 invia litora Castiglioni: et inlitora A: et aliena litora Joh. Mülier.

6 iam flectamus cursum ad urbem transferred by Hermes (after Gertz) from a position after turbae.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: